Paginae interretiales Netathronis

Postulatio
telescopii Iovem orbitantis
ad stellarum parallaxem melius demetiendam

Auctore M. Cantifero Lupo anno MMXIV


Index


Parallaxis demitiri

Ut intervallum stellarum a Sole metiamur, nobis est metiendam parallaxis stellarum. Tringulo inter remotam stellam et Solem et nos metientes significat certos angulos, quibus possumus computare legibus Trigonometriae artis, functione Tangens enim, latera huius trianguli, ut in figura I ostenditur. Metiens parallaxem soli propinquarum stellarum potest computari functione trigonometrica nomine Tangens intervallum ab sole huius stellae, quia ante scaenam extremam stellarum, quae per annum immobiles se praebent, propinquae stellae vibrant per hunc annum ut orbitat Terra solem. In scaena extrema vibrantes videntur transire ellipsibus, rare circulis aut lineis. Vere lineis, si positae sunt stellae in Ecliptica linea. Circulis solum, si spetcamus ad perpendiculum Eclipticae, quod ostenditur in figura II.

Figura I: Computari potest latus d sola notitia anguli p et intervalli lateris a, si a et d continent angulum rectum. Latus a est Unitas astronomica, quam iam novimus. Angulus p metiri possumus observationibus. Figura II: Prope lineam Eclipticam stellae migrant lineis, ad perpendiculum circulis, alibi positae ellipsibus. Adumbratio immoderata ad rationem exponendam.

 

 

 

Demetiri per orbitam Terrae

Quia nobis tantum latus est quantum a, 149,597 · 10^9 m enim, metiri possumus parallaxes stellarum, quae 400 annis luce mensis ab Sole iacent. Si demetiri paralllaxes stellarum, quae remotior quam 400 annis luce mensis iacent, volumus, nobis sunt stellae obervandae ex spatio, ubi nullus aer mensionem turbare potest. Itaque iam speculatrum spatiale nomine Hipparcos misimus orbitam Terrae, ut parallaxes plurium quam 1.000.000 stellarum nulla aeris perturbatione demetiretur. Et iam speculatrum spatiale sequens nomine Gaia in punctum Lagrangii numerum II (L2) misimus, ut diligentius et exactius parallaxes plurium quam 1.000.000.000 stellarum demetiretur, cuius observationes non ante annum 2018 computari erunt. Quamquam tanta accuratione parallaxes metiri ea speculatra possunt, tamen, quod metiri possumus, limtat intervallo lateris a, quod basis nominemus. Eo diligentius atque exactius parallaxes metiri volumus quo fragilior mensio est, cum errores crescerent. Ita basis tranguli accurationem mensionis limitat, quamquam est tantum intervallum.

Temporibus atque modis nostris angulos demetiri possumus, qui exiguitatem anguli 0,000024'' - ut dicunt Gaiam posse - non transcendunt. Significat nos intervalla stellarum metiri posse, quae remotae sunt intervallis usque ad 20.000 parsec vel 65.000 ly. Etiam significat Gaiam intervalla propinquarum stellarum accuratione demetiri posse, qua numquam antea intervalla computata sunt. Tamen error mensionis stellae, quae ad 20 kpc iacet, crescit, ut notitia intervallorum remotarum stellarum minus gravis est.