Paginae interretiales Netathronis

Descriptio Observationis Transitus Veneris Anni MMXII

Auctore M. Cantifero Lupo q. f. Iter in Australiam ad observandum eventum astronomicum

Scripta Studentibus & Docentibus & Amicis Linguae Latinae Mirabilis. Illisque q. Linguae Latinae imperiti sunt editio conversa apponatur


Index


In re generali

Aspectus transitus Veneris
Figura I: Aspectus Veneris ante solis discum

Hic eventus, transitus Veneris, incidit primum, si sol et planetae in directa dispositione sunt, fere centesimo tertio decimo et sequenti centesimo tricesimo anno, alterum octavo anno post primam dispositionem, cum Venus iterum ante solem ex orbe videri poterit. Qui eventus admirabilis hominibus spectandus erat, propterea quod in spatio mille annorum solum sunt fere viginti eius modi transitus. Homines nostra aetate viventes postremum videre potuerunt hoc spectaculum, cum transitus subsequens anno MMCXVII incasurus sit, quo omnes hodie viventes iam mortui erunt.

Praeterea iam iamque novissimorum saeculorum astronomi, caeli siderumque spectatores, peregrinationes suscipiebant ad observandum hos eventus, cum intervallum orbis planetarumque ab sole, quod sidus circumeunt, computare voluissent.

Anno MDCXXVII Iohannes Keplerus astronomus ille clarissimus primus fuit, qui Venerem anno MDCXXXI transituram praedixit, sed obiit anno MDCXXX ante eventum a se praedictum. Profecto erat transitus, qui ex Europa videri non potuit. Post octo annos, anno MDCXXXIX, duo astronomici, primi homines, ut creditur, sole occidente observaverunt Venerem ante solis discum.

Equidem ad observandum transitum iter feci in Australiam anno MMXII, propterea quod ex Germania vel Europa transitus non erat visus totus, cum Venus intravisset solis discum priusquam sol oritus esset. Volueram mecum auferre telescopium magnum, ut apparato photographico telescopio aptato photographavissem, sed impar sumptui transportationis tanti telescopii eram. Ita minus telescopium emi, quod parva impensa in Australiam transtuli, et hunc spectaculum ex opportuno loco apud Katherinem sito observavi.


De caelorum geometria

Planetae systematis solaris circumeunt (:=orbitant) solem in medio situm, sed paria intervalla non habent. Profecto orbitant intervallis ab sole imparibus sed in ordine certo: Proximus planeta soli est Mercurius, longiquius Venus, longinquius Terra vel Urbs, longinquiusMars et alii planetae velut Iupiter, Saturn, Neptun, Uranus.

Planetarum cursibus circum solem (:=orbitis) non sunt pares formae planae, planities, sed differentes inclinatione. Si omnes planetae indifferentibus inclinationibus essent, quotienscumque interiores planetas ante solis discum transirent faclie viderentur neque transitus observari posset tam raro.

Nodi Orbitales

Figura IIa: Orbita externa Terrae, interna expressa inclinatione Veneris est. Transitus incidere potest, si Venus in Orbitalibus Nodis, ut in medio pingitur, et Terra in eodem latere, ut in vel A vel C sita pingitur, in linea recta planetarum Solisque positae sunt. Non potest, si planetae in aliis locis sunt.

Hic autem solum orbitae planetarum Veneris Terraeque tractantur et describuntur: Ita definiatur planities orbitae Terrae linea Ecliptica sive Ecliptica item nullae inclinationis, ut orbita Veneris inclinationem gradu anguli 3,395 haberet. Annotandum est etiam aliorum planetarum inclinationes sic definiri. Itaque Venus dimidiam curiculi partem orbitans supra, aliam partem infra Eclipticam Terrae, cum sit forma oribtae fere quam circulus exactus orbiculatus, transfodit hanc Eclipticam bis, qui loci appelentur Nodi Orbitales. Ita si Venus est supra Eclipticam, videtur per regiones caelorum septemtrionales ex loco urbis transire. Si at sub Ecliptica, per caelorum meridianas. Linea recta planetarum omnino potest solum, si Venus in uno nodorum orbitalum sita est et modo ut duo planetae etiam sitae in pare parte solis orbitarumque, in linea recta. Cum spatium expletionis orbitae Veneris non sit Terrae, eventus linea rectae planetarum solisque est rarus.

Constellationibus certis dantur nomina certa: Planeta externus, qui videtur ex urbe visus prope Solem movens (vere pone Solem), est in Coniunctione. Per partem adversam ab Sole movens est in Oppositione. Propterea quod Planetae interni numquam per partem adversam moventes videri possunt, solum sunt Coniunctiones. Si Planeta internus pone Solem positus, Constellatio appelatur Coniunctio superior. Si ante Solem positus, Constellatio appelatur Coniunctio inferior, ut demonstratur in figura III in pagina subsequente.

Ergo videmus Transitum, si Venus transfodit Eclipticam inter coniunctionem inferiorem. Annus, completio toti circuli orbitae Terrae, vel annus sidereus, 365,256 dies habet, annus Veneris 224,701 dies. Quoniam Venus orbitat et quam Terra orbitat Solem, spatium inter coniunctiones, annus synodus, habet 583,917 dies. Id est synodo anno completo iterum fore coniunctionem inferiorem. Et quia post 583,917 dies Venus complevit magis circuli quam post spatium unius anni siderei, non invenitur in nodo orbitali sed loco orbitae post 2,599 annos sidereos Veneris, dum Terra reliquit 1,599 annos suos, orbitando relictos; ita complevit Venus unam et sequentes 1,599 orbitas, pervadebat quinquies per nodos orbitales, cum Terra solum per 1,599 orbitas suas trahi potuit.

Astronomis ante hic eventus erat gravis, quia cum non iam intervallum Terrae a Sole noverint transitu computari potuit. Quod mathematica disciplina, Trigonometria enim, computare posse crediderunt. Ut intervallum Terrae a Sole, quod Unitatem Astronomicam appelant, computarent, eis necesse est metiri angulum Veneris, qui inter duorum spectatorum locos maxime quam potest distandes intenditur. Cum spectatores tantam distantiam haberent, alter nescit angulum altero mensum atque tempus mensionis exactum, ut uterique spectatorum aspectum Veneris ante solis discum certissime quam potest describere opus sit. Hoc, si felicissime cesserit, aspectum photographant et photographemata comparant, quia in photographematibus sol Venusque spectari possunt et horum positum, quo angulus exhauriatur. Coniectura facta de photographematibus, quae eodem tempore facta essent, et notitia intervalli duorum spectatorum ille angulus potest computari. In uno photographemate punctum Veneris ante solis discum in alium locum transpositum est comparatum cum alio photographemate. Hodie etiam appellatur phaenomenon Parallaxis. Verbum vere gradum anguli, quem inter aspectum dissensionem dimetiri potest, designat. Si intervallum inter spectatores notum atque aliquis parallaxem mensus est, distantia Terrae a Venere enumerari atque ergo quoque hac scientia intervallum Terrae a Sole, quia quod e legisbus Keplerianis sequitur, computari potest. Edmundus Halleius tum cognoscit angulum non necesse est, sed verum solum differentia spatii temporis duarum observationum, quo Venus ante solem videri potest.


De electione loci observationis

Orbis terrae in tabula, ubi transitus potest videri

Figura III [#1]: Ex fuscis locis transitus non visus erat. Ex locis subviridibus nomine "Transit in progress at sunrise" et locis albis nomine "Transit in progress at sunset" transitus non totus aut pars transitus potuit observari. Ex aliis locis albis transitus incepit post solem ortum et desiit ante occasum, quapropter transitus Veneris aspectabilis in toto erat.

Propterea quod transitus ex Germania totus non visus erat, consilium peregrinationis suscipiendae cepi, ut transitum observarem. Primum mihi erat diiudicandum, utrum totum observare vellem an observationis per (maiorem veluti ex Germania) partem mihi sufficeret. Deliberationes de caelis atque quantopere nubibus obducuntur in mense, quo eventum incidit, cum caela essent…

Figura IV [#2]: Quantopere plus minusve caelis orbis nubibus mense Iunio obducuntur.

kdfh lksjdh flkjsdh flkjhs dlkfjh slkjf lkjshd lkfjh sdfsamet aökjhf lskdfh lksjdh flkjsdh flkjhs dlkfjh slkjf lkjshd lkfjh sdfsamet aökjhf lskdfh lksjdh flkjsdh flkjhs dlkfjh slkjf lkjshd lkfjh sdfsamet aökjhf lskdfh lksjdh flkjsdh flkjhs dlkfjh slkjf lkjshd lkfjh sdfsamet aökjhf lskdfh lksjdh flkjsdh flkjhs dlkfjh slkjf lkjshd lkfjh sdfsamet aökjhf lskdfh lksjdh flkjsdh flkjhs dlkfjh slkjf lkjshd lkfjh sdfsamet aökjhf lskdfh lksjdh flkjsdh flkjhs dlkfjh slkjf lkjshd lkfjh sdfs.


De itinere

scribendum


De instrumentis

scribendum


De transitu Veneris

scribendum

Imagines externae

  1. NASA, 2012, dominii publici, ex http://eclipse.gsfc.nasa.gov/OH/transit12.html
  2. Jay Anderson, 2010, suis verbis: "These images are not copyrighted and can be used freely", ex http://home.cc.umanitoba.ca/~jander/clouds/globalclouds.html