Paginae interretiales Netathronis

Commentarii
de vitae structura et morte

Editionis nascendi


Auctore Marco Cantifero Lupo, cui soli ius promulgationis huius operis reservatur


matri dedicti


scripti per annum MMXIV


 

Index


Praefatio

Inde ab omni antiquitate et ex hominum memoria multis orationibus atque innumerabilibus cogitationibus conversationibusque intellegere, quid vita sit, conati, quod animo terminato infinitum complecti non possunt, ita studuere mortales etiam atque etiam capere, quod sit extra vitam positum, ut non eius naturam deliberatione viventis depictam ac imaginatam posset, persuasione hoc tamen per tempus vitae totum minime intellectum aliquando comprehendere, et hodie quoque student, ut ego hoc opere conabor. Tanta munus et onus mihi imposui sententias ab maioribus iam captas inperfectas arbritratus, cum animum ad naturam vitae mortisque perspiciendam componerem, imminenti matris morte impulsus ad cogitandum quidem terminatum animum ferens scio, me inscipiendo fines abstracti nullo pacto animo capti omnes extrema lineamenta et formam et adumbrationem eius imanissimi defingere magis posse quam alios conatos hanc excludendo capabilum rerum describentes, cum si quid, cuius formam excludendo rerum, quibus careret, describere velim, necesse sit enumerare et explicare quamque rem umquam in aliquo animo ortam, ut ample et plane forma defingeretur. Ea re praestat ostendere fines eius, quod nemo vivens comprehendere potest, inexistentiae enim, quam ea, quorum formam minime describere vis, etiamsi fines, quamquam numquam conatus es, incapabiles credis. Sin autem iam confusas fines, quoad animus viventis pervenire posset, fingere ceoperis, adubrationem eo saepius quo magis comprehendas et non numquam credere posses hoc monstrum animo, raro quidem et solum puncto temporis, sentire. Aliquis certe potest rogare, qua re deliberandum sit de morte moriendo inexistentia, ut me ad respondendum coactum sentiam, etiamsi deliberare tanti non esse, dum vivas ac vigeas, cum meditando de moriendo per vitam totam solliciteris, arguat, necessarium esse se certiorem facturum de rebus futuris sibi accidentibus, ergo de moriendo quoque, cum te sollicitet. Multa debita ac religiones ac munera vitae, quae interdum accidunt, cuique sollicitare possunt, sed tamen praestat, quod nemo negat, se ad munera futura praeparare quam imprudens rebus fortasse sibi dolores afferantibus obviam praecipitare. Quisque nostrum mortalum, si sibi tempus sit, obviam iet morti, ut in aetate sua certe semel de moriendo sibi cogitandum sit, in quibus rebus opus ab opinionis arbitrio seiunctum iuvet via finibus appropinquante. Ut nullum dolore magno affecerit, si de morte utens legendo opere deliberaret, studeo sic scribendo huius exterrentis incapabilis rei imaginem effingere, quemadmodum verba vulnerabilia in rerum exempla, quae alia ratione causam exponent, transferrem, ac tamen volo praemonere lectorem operis, ut caveat, quando quidem haud numquam sive aliquando causas nudas vitabundum circumire non possum. Utcumque res se habet, animos in fines existentiae extremos appellam, incerta de morte surripiam, effigiem pravi temporis, quo mortalibus vigere licet, confirmabo, ceterum adumbrationem accurate designabo, cum ad finem et fabulis et cogitationibus et explicationibus, quae rem facilis intellectu agent, accedam ultimum. Cum res obiacerent, difficilis potest omnia animo comprehendere, quid sint post finem facilis ad intellegendum posita ultimum, quoniam minime saepe ac rarissime cogitationes mente inexperta ortae, numquam fortasse, sunt, quin animo capere insueto facile videretur. Propositum arguere vitam feliciter vivendam, condiciones natura datas apprehendendas ac utendas opportunas, singularem horam aetatis fruendam, cum brevis sit vita, ut plurimi dicunt, mihi haud est, immo vero arbitratus posse monstrum mortis inexistentiae luce complere volo, ut quispiam intellegere possit, quid se vexaturum sit, quid hauddum esse sit, quid mori sit, quid mors, quid vita, quid omnia, quid nihil.


Liber I

Ut magni oratores antiqui minime coepere volo, cum mihi definiendum explicandumque esse significaret, quod definiri atque simpliciter dici non potest, quod hoc opere evolvere volo. Quomodo at coepere possim, quaeris? Quaestio mihi videtur supervacanea, quia pfraefatione iam indico, quomodo continuaturus sim. Oratori definiendum est primum, quam rem evolvere vult, prius quam de ea disputat. Vero nequeo eo modo incipere, cum res ipsa, quam evolvere volo, est definitio ipsa, qua inchoare se praebet ineptum, quia conclusio sequitur in orationis ultimo.

Inxistentia, quid est? Ut inexistentiam tui intellegeres, distinguendum est inter tempora, quo nondum natus es et iam mortuus eris. Illius inexistentiae tempus, quo nondum natus, quod abhinc tempus Prius nomino, tibi quasi calrum manifestumque apparet. Prius intelleges spatium, quod negare non potes fuisse, cum ex ipso natus sis. Cum Isaacus Newtonus iam legibus motus exponeret, lege tertia enim, „actioni contrariam semper et aequalem esse reactionem“, arte intellegendi te ipsum esse reactionem cuiuslibet actionis prioris capere posses, ut Prius tibi facile intellectu atque verum videtur, quia in existentia tua tempus cursum in res futuras sequens defluere comprehendes. Ita fieri non potest, ut aliquid sine actione eveniret. Quid eveniret, tibi est testis Temporis Prioris, quoniam omnia in futura quasi fluminis aqua in marem fluentia cursum temporis sequentia ante oculos se praebent, ut non sit recusandum aliquid fuisse. Si aliquid fuisse negare non potes, probandum est fuisse. Si in fluctu temporis fuisse probatur, existantia in eo probandum est. Si notitia existentiae quarumvis rerum habes, constat vere esse aut aliquando fuisse.